Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LIV.Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi Doctor parvulorum? ? 33.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.54.0
Unproofread scanNot analysed yet
AD TEXTUM.
Sequentur istos caeteri:
Sunt plurimi secuti.
IVSTINIANVS BARTHOLVS
BALDVSQVE l. Debes.
Et. l. Vasa collige,
citaris.
SEV REPLICENT, SEU TRIPLICENT.
COGUNTVR AD TRIBUNAL.
HOC HABET, exclamas, tandem deleta Vetustas?
Hoc quoque tu, clamat, tectus habebis humo.
BARTHOLUS ET BALDVS, consulti numina Iuris,
Funereo pressi marmore, numquid habent?
Vade: sedet Praetor. Sed ZASIUS excipit unctus.
Excipiat dicto vade vadate die.
Aperimente (nota Verbum) Perimende citaris.
Nosti, quid Strictum Ius velit ense sibi.
Omnes, quos gravis occupavit Hora,
Vel muti tamen insonant: SEQUERIS.
EXPERTIS HABEAS FIDEM ROBERTIS.
Clamant Causidici duo forenses,
Baldus, Bartholus, et MORI, esse iuris
Naturalis, et insiti cuique,
Scriptis ex Titulis probant sepulcri.
Quod Ius non abolet Novella, firmat.