Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LV.Frustra multiplicas medicamina. Sanitas non erit tibi. ? 46.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.55.0
Unproofread scanNot analysed yet
Hippocratem, qui Virgulae
Morbos abegit alba.
Tabum vomentem denique
Delusit ars medendi.
Tectus cupressis lugubri
Componitur Machaon:
Galenus HERBAM PORRIGIT,
Et dicit: haec fefellit.
Cur non Hippocratis Coi monumenta revolvis?
Quem Rex Persarum credidit esse Deum.
O numen! cuius nunc est vespillo sacerdos,
Sarcophagus Templum, Tus humus, Ara cinis.
Quis potuit medicas numerare Machaonis artes?
Nulla tamen summam depulit herba malum.
Fatali lecto defixus membra Galenus,
Ingemuit moestis flebilis usque modis.
Qui radicitus est in arte DOCTOR,
Is radicitus interisse dicat
Omnes Hippocrates Machaonasque.
Hausto Mandragorae satur veneno,
Gustavit cerebrum Cati Galenus,
Mox praeceps datus esuo cerebro,
Exesto Medicina. quando nullum
Erat millibus ulla iuvit herba.
Si quisquam instantis vim Leti evadere posset;
Hic foret Hippocrates unicus unus homo.
Num potuit? non si Mundi totius in herbas
Natum vertisses arte, Epidaure, tua.
Tentarunt eadem Podalirius atque Machaon,
Quique dat ex Medico fonte Galenus opes.
Mors tamen hos omnes irrisit dentibus albis:
Quae cum tela manu vibrat, ait: RECIPE,