Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LVI.Quae autem in caelis sunt, quis investigabit? ? 9.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.56.0
Unproofread scanNot analysed yet
Coelum SENIS crystallinum
Casus, puerque fregit?
Iniqua cura siderum
Oppressit Archimedem.
Copernici deliria
Sunt involucra gypsi.
Quid hoc? iacet COPERNICVS,
Tellus stat, astra currunt.
Forte Mathematico datur indulgentia vitae,
Astra Syracosio qui dedit ire Polo.
Occubuit cum sideribus, quae plurima vitro
Fixit, et exhibuit de nive nata silex.
Quid scripsisse iuvat; si quidquid scripserit umquam
Non nisi in Astronomo creditur esse furor?
Iamque putem nimium tibi stare Copernice SOLES,
Soles sunt oculi, nunc sine luce, tui.
Qui Coelum vitreum polosque finxit
Astrorum moderator Archimedes:
Fatali revolutus ex Olympo,
In vallem cecidit nimis profundam.
Quae systemata sunt Copernicana,
(O! systemata quae Copernicana !)
Vel librarius allinit papyro;
Vel fiunt piperis breves cuculli.
Credis? in exiguo fragilique natantia vitro,
Astra Syracosio sunt famulata Seni.
Quale tamen coelum, quod fracto illabitur axe?
Qui periit, qualis Conditor ille fuit?
Credis et hoc? stellas terebrare Copernicus ausus
Occidit, in paucis prodigiosus homo.
Quaero ego; cur sol stet: quia mente sub audio Fixum,
Mobile sit Fixum, dicit, Ohe! doleo.