Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LVIII.Qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam: numerabo vos in gladio
Jacob Balde, Poemata (4) 1.58.0
Unproofread scanNot analysed yet
Tu solus OVI Castoris,
Matrisque pullus albae?
Parcas ut optes parcere;
Fatum retro moveri.
Fidum videtur improba
FORTUNA numen esse?
Cuius Rotam vel fimbriam
Astratus osculeris.
O formose Puer, Ledaeo nate cubili,
Digne supra nubes cum Ganymede rapi.
Iam iam Fata tibi cedent: quaesivimus Vnam
Parcarum, an vellet parcere: dixit; Ita.
Plaudit ad haec Mopsus, sua nec ludibria sentit,
Fortunaeque dolos ingeniumque leve.
Quid video? supplex etiam lacrimisque refusus,
Eius odoratos imbuit. ore pedes.
Thersites, animose mi Puelle,
Formosissime, belle mi Puelle,
Quot sunt, quotque fuere, eruntque belli
Thersites: animose mi Puelle,
Dic: Parcas quia nam petas faventes?
Et SOLES. quianam? deinde asellus
FORTUNAE, quianam fricas asellam?
Heu, frustra scabis. Ista moecha fallit.
Scilicet Hic, Ipse, ille, Iste est Salapusius atrox.
In gremio Matris natus Acidaliae.
Sane. cur Lachesis tibi non sappirina ducis
Stamina, gemmata deproperanda colu?
Dic age: Fortunae credis tria verba sequenti?
Atqui ego mentiri credo, licet taceat.
Sed neque more tuo curvus procumbo velut bos,
Nec Lenae plantas osculor, ungo, lavo,