# Poemata (4) 1.59.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LIX.Et ecce occurrit illi mulier ornatus meretricio, praeparata ad decipiendas. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.59.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.59.0

Insane! qui te sustines
Ab hac Dea peruri.
Adultera te mancipas,
Quae peierare novit;
Procisque noctes ebrias
Torique iura vendit.
O! quot proterva Principes,
Vxorios fefellit.
Quin potius furca demens expellis amores?
Quos levis in caeco pectore Diva parit:
Pulchra tibi Coniux (si Diis placet) atque pudica
Obtigit. et numquam fallere docta virum.
Quam timida et mitis! quam non scelerata! Marito
Nam violare fidem, non putat esse scelus.
Totus ei Mundus patet, ut Commune Lupanar.
O! quot in hoc Regum concutit illa toros.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
