Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LX.Fallax gratia et vana est pulchritudo. ? 31.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.60.0
Unproofread scanNot analysed yet
Tot ora nunquam Proreus
Deponit et resumit:
Quot ipsa vultus Punicos
Permutat et refingit.
Cum Phosphoro quae Tyndaris,
Et natis expolitae,
Sub Hespere fit turpior
Anu canente Iessum.
Quid facias? frontem quae non habet, accipit omnes.
Oris inops, nunquam non satis oris habet.
Deprendas licet in facto, peccasse negabit.
Visa tibi dicet: forsican Illa fuit.
Adde: quod [et disces ex solo nomine monstrum]
Vt bifrons Ianus, sit tua IANA biceps.
Vultibus e geminis tantum unus mane videndus.
Namque uno, non est turpior in capulo.
Quidquid DALILA Dalilae; Neaere
Aut fallacis habet NEAERA fallax:
HOC FORTUNA libidinosa totum est,
Vultu, pectore, fraudibusque comtis.
Et Circen Thymelenque vincit ore,
Transmutans meretricios colores.
Alter Proteus: hoc die venusta,
Maura foedior altero perusta.