Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXI.Averte faciem tuam a muliere comta. ? 9.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.61.0
Unproofread scanNot analysed yet
Oblata labris basia
Luctantibus recusa.
Et si rogaret millies,
Tu millies recusa.
Quae verba fingit sesamo
Dulcique plena melle,
Credas cerassae toxico
Flavoque sparsa felle.
Mitte igitur thalamum, et noli pro dote pacisci,
Suaviaque opposita pelle dolosa manu.
Quin vultum quoties invitat ad oscula, dorsum
Obverte, et pedibus protere vota Lupae.
Rhetoricam novisti, quae sit tibi verba datura;
Aurea cumque tropis, byssina cumque favis?
Aurea? sed ferrum, sed plus quam ferrea verba.
Byssina? sed crassus sunt, mihi crede, rudens.
Quo vesane ruis? resiste Scorto.
Cerussata Puella non omittet
Caussas quaerere basiationis.
Palpabit, mihi crede. complicatis
Prostans oscula porriget labellis:
Promissura rosas thymumque mellis:
Manatura nigri palude fellis:
O! quae basia, qualibus labellis!
Et statuis tali Dominae servire Maritus?
Probraque suaviolo Coniugis empta pati!
Si me non spernis, spernes meretricis amatae
Oscula: nec pretium, nec patiere preces.
Mella quidem loquitur, blandisque incesta perorat
Ignibus atque oculis, lena diserta, suis.
Tu tamen haud fidas: ignes, sunt frigora Thracum:
Noctua sunt oculi; melque Venena merum.