Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXII.Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie
Jacob Balde, Poemata (4) 1.62.0
Unproofread scanNot analysed yet
RUFINUS hoc expertus est,
Et Consul eviratus.
Byzantio proscribitur:
STATUAE trahuntur unco.
Finguntur ex his urcei,
Strigilis, patella, pelvis.
Eunuche: nunc es usui
In omnibus tabernis.
Hoc quoque Rufinus monstrum testatur Eoum,
Eutropiusque Spado, Consule maior Anus.
Quae Byzantini timuerunt numina Cives,
Mox Byzantinae diripuere manus.
Laurigeri solvunt statuas incendia servi.
Fit Scyphus aut forceps, quod fuit ante caput.
Apponens leporem fors Hospes dixit: Amici,
Haec Patera EUTROPIUS semivir ante fuit.
CONSTANTINOPOLIM petamus. Aulam
Pulso. Phosphore: nonne consulares
Vidisti trabeasque purpurasque,
Ad sordes et ad incitas redire?
Rufinum, Eutropium quid interemit?
Fortunae, puto, non modestus Vsus.
Eunuchi facies in aere visae,
Sellas olfaciunt Patroclianas.