Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXVII.Conversa est in luctum Cithara mea. ? 38., SCENA. Poeta, Scazon.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.67
Unproofread scanNot analysed yet
Scazon: Placetne Syllabis ab Undenis, modulatus arte barbitoque contentus? SCAZON. Ni fallor, iste Dithyrambus agrestis, non expolitum rus olet. nimis vile, phalerata nugis Musa, desipitque plus iusto, sapiens videri qua cupit. Relinquatur crotali puellis, et nuces, et obscura crepundiorum. Rhythmus ore prolapsus per stringit aurem: sed tenerrimum Carmen, quod gratioso vulnerat sono mentem, intratque pectus, id placebit et Phoebo. Vulgo probantur multa, quae sagax nasus admota damnat. et tua quidem pace, quidquid notandas elegantias quaerit, aut (si licebit sic loqui) minurizat: et otiosis in negotiis griphos, anagrammatismos mobiles, vel abstrusum aenigma ponit ac superbit, haud laudo. Plebs ista, plebs miratur, et scobem ferri fulgentis, aurum credit esse Pactoli e fonte fusum. Maior incubat vero Deus Poetae, maior Euius fibras implet rapitque POE Qui licenter haec dicit, periculosae se dat aleae, Scazon. SCA. Attendo. POE. nonne Amazones tuae ludunt, et destinatas dulce decoquunt rixas, rapinasque miscent? dedecentne ludicra in venta Lusum Vanitatis explosae? SCA. Defendis istas pellices et excusas. POE. Submissius Boeote; mitius Scazon. SCA. Atqui Secunda, vix videtur in castis numeranda Nymphis. tota semper argutat, et semper auguratur, et Iocos cogit prodire septis, saepe nequidem salsos. Hoc feminarum ect. rebus haud modum figunt. POE. Absiste Scazon, verba perdis. ad rhombum.