# Poemata (4) 1.69.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXIX.Recordare Domine, quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.69.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.69.0

Ad nostra transi tempora
Tot luctuosa Fatis;
Prorsus nihil Saturnia,
Ferroque duriora.
Quam lubrica vertigine!
EUROPA sola nutat
Collisa Regna mutuo
Quales furunt furores!
Qui tantum ex voto eredit nos fingere, retro
Ad nostros Soles mentem oculosque ferat.
Quos neque Saturnos rutilos, neque Iuppiter albos,
Sed nigrat Mavors ferreus esse dedit.
Sidoni, Teutonico quateris miseranda tumultu.
Sidoni, quam malles a Bove rapta vehi!
Sidoni, cerritas peperisti EUROPA Puellas.
Ecce fremunt raucis OMNIA REGNA tubis:
Iam quid ferrea nostra clamat Aetas?
Clamat Stentoris ore: Quis vel unum
Saturni meliore de moneta,
Prisci temporis AUREUM reducat?
EUROPEN, nisi Bos amatus olim
Portet trans maris ultimi recessum;
Submerget rapido procella fluctu,
Et mors obruet atra, Marsque luctu.
Transeat ad nostris famosum luctibus aevum,
Qui queritur falso Nos, nimiumque, queri.
Praemoneo: tantum non aurea secula speret.
Ferrea sunt. ferro ferrea tota rigent.
Eheu! in terram refluis Europa capillis
Ambulat, et versos tendit ad astra pedes.
IN SE REGNA RUUNT, totos iaculantia montes.
Non alius Lapithas traxit in arma furor.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
