Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXII.Haec fecerunt tres rebustissimi. 2. ? 33.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.72.0
Unproofread scanNot analysed yet
Iacesne Dux fortissime,
TAMPIERE Lotharinge?
BUQUOYUS ergo vulnerum
Perfusus imbre vixit!
Ah! cerno PAPPENNHEMII
Mixtam iacere Calvam.
Sed haec triumphis omnibus
ARMATA gaudet UMBRA.
Pannoniae terror, positis Tampierius armis,
Nunc in sarcophago flebilis Umbra iacet.
Bellica Buquorum nubes, et ferreus imber
Obruit ad tumulos, terra Bohema, tuos,
Henricus, cuius facies fuit una cicatrix,
Pappennhemiacae Conditor Historiae:
Ille quoque exigua pressus componitur arca.
Orbe tamen toto LIBERA FAMA volat.
TAMPIER mortuus: et vetabor omni
Tantum condere funus apparatu?
BVQVOYVS tumulatus; et vetabor
Immugire ferocius sepulto?
PAPPENHEMIVS, ille Vandalorum
Terror, Martia saeculi voluptas,
Eheu! mortuus: et vetabor iram
Fletu mergere tigridi pavendam!
Accedo ad Tumulos; et te, Tampiere, saluto;
Cuius deflevit Marspiter ipse necem.
Quae Buquoyani tegit arida Corporis ossa,
Vrbs illis vere est tunc NOVA visa DOMUS,
Et tu Germanis etiam sine carmine note,
Qui de vulneribus nobile nomen habes;
Tu quoque (prorumpunt lacrimae) Bellator ab hoste
Caesus, apud Manes, DUX ALEMANNE, manus.