Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXV.Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aqua utriusque
Jacob Balde, Poemata (4) 1.75.0
Unproofread scanNot analysed yet
FATUM, RATVMQVE SCILICET,
VT NIL PERENNE DVRET.
Thoraca, cristas, balthea,
Et cassides et enses.
Nexasque captis urbibus,
Ut annulis, catenas;
Coercet arca funebris,
Et parva: ada condit.
Serius adverto, quam duras Diphtera leges
Explicet: IN FATIS EST, PERISSE SEMEL.
Arma feras quaecunque potes: galeamque comasque,
Ensemque et clypeos obruet alta specus.
Bella geras quaecunque cupis: vexilla virosque,
Et plaustra et lituos hauriet una palus.
Prosternas, quecunque feris: SIMUL OMNIA TANDEM,
VICTOREM ET VICTUM, PARVULA FOSSA TEGET.
Si mutabile credis esse Fatum:
FATO falleris, in chaos profundum
Vergunt omnia. Bella, cassis, hastae,
Loricaeque, ocreaeque, et Africanae
Cristae cum lituis ephippiisque,
Vna scandapila, sub angiportu,
Congestis simul obruuntur armis.
Pendent Signifero iacente Signa.
Usque adeo Fatis omnes urgemur iniquis,
Vt nihil aetatem ferrea ferre sinant.
Miles es, et longo cristarum fulgure ventos
Purfuris, et pedibus sparsa orichalca quatis:
Incendis Troiam, et Magden lacrimabile burgum,
In digitis numeras praelia gesta tuis.
Ad! cessa numerare tuos, MARCELLE, triumphos.
Vltimus in tumulum, te subeunte, cadet.