# Poemata (4) 1.79.1-2

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXIX.Transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula, lines 1.79.1-1.79.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.79.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.79.1

Ludimus? an sphynges et nos proponimus Orbi?
Qui reperis sensum; GLORIA, dic, Vapor est.
Nulla manet constans. ut Comica labitur umbra.
A vento facilis praetereunte rapi.
Nubem nunc Aquilam fieri, nunc esse draconem
Saepe vides; sed cum vanuit, esse nihil.
SPES quoque, nunc Britonum, sibi nunc Regina videtur
Indorum: demum se videt esse NIHIL.
Haec bracteatae digna GLORIAE merces.
Stylusque VANAE CURIAE. VAPOR transit,
Et cum vapore fama. splendet immensi
Ampulla plena Nominis. natant verba
In lacte puro; litteraeque promissis
Argenteae incructantur inverecundis.
Valles voventur gemmea, aurei montes.
VAH! stulta vota Dii Deaequae derident.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
