# Poemata (4) 1.80.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXX.Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cael. ? 3.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.80.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.80.0

Hac lege quaedam condita,
Vt occidant in ortu.
Sensim peritur. interit
Res interire nata.
Omnes ad haec SUSPIRIA
Ducuntur aut trahuntur;
Suis Comati crinibus,
Rudentibusque Calvi.
Si potes, accusa Superos, qui cuncta coercent,
Inque brevi spatio non diuturna rotant.
Disce. quod Est, sensim fluit ad non Esse, peritque.
Omnia, ceu fungos, mors inopina metit.
Quamvis ad Tanaim fugias. neque nota COLUMBO
Littora, te retrahet, nescia ferre moras.
Obsequere: allidit Calvos in saxa; Comatos
Vellicat. Haec mens est optima, VELLE MORI.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
