Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXX.Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cael. ? 3., Paranesis.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.80.1
Unproofread scanNot analysed yet
MORTALES, QUOD ES, ESTO, NILQUE MALIS:
Hoc Natura dedit severa nomen,
Non cassum vel inane; VERA RES EST.
Vitam reddete DEBITUM vocabis.
Nulla solve mora. cave, coacto
Ut Proserpina tondeat capillos.
Sponte occurre; vocantibusque Fatis
Responde intrepidus: Vocatis? ADSVM.
Omnia ad interitum vergunt: occasus ab ortu
Pendet, ab aurora vespera, noxque die.
Nec quia non subito, neque prima, exstingueris hora,
Tutus es a decima, quae decimanque praeit.
Forte brevi veniet: Venit, Parere necesse est.
Ducendusne manu, an fune trahendus eris?
Mors nulli parcit. MACROS sua frangit in ossa:
PINGUES, ut botros exprimit, aut peponem.