# Poemata (4) 1.80.1

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXX.Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cael. ? 3., Paranesis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.80.1

MORTALES, QUOD ES, ESTO, NILQUE MALIS:
Hoc Natura dedit severa nomen,
Non cassum vel inane; VERA RES EST.
Vitam reddete DEBITUM vocabis.
Nulla solve mora. cave, coacto
Ut Proserpina tondeat capillos.
Sponte occurre; vocantibusque Fatis
Responde intrepidus: Vocatis? ADSVM.
Omnia ad interitum vergunt: occasus ab ortu
Pendet, ab aurora vespera, noxque die.
Nec quia non subito, neque prima, exstingueris hora,
Tutus es a decima, quae decimanque praeit.
Forte brevi veniet: Venit, Parere necesse est.
Ducendusne manu, an fune trahendus eris?
Mors nulli parcit. MACROS sua frangit in ossa:
PINGUES, ut botros exprimit, aut peponem.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
