# Poemata (4) 1.81.2

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXI.Non habemus hic permanentem Civitatem. Ad ? 13., SCENA. Poeta, Scazon.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.81.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.81.2

TOrpere Scazon, et remissior ner vum arcu notaris defluente laxasse. SCAZON. QUIS me lacessit? POE. Qualibus Tropis linguam, quibus imbuisti floribus, peregrina, nisi fallor, Artis, quae Thalia tam pulchros accendit ignes, syllabasque Romanas variavit Iris et colore conspersit? SCA Vexas amare. Poe. Putidissime verbis abusus, argumenta Stoico more, stringisque pugno coniicisque compresso Aperta Palma Rhetorum Poetarumque et explicata, liber aliter donat facundiae diffusioris ornatum. At tu Sophorum legibus capistratus librata torques sensa mentis amento, velut sagittam. non abominor Sectam! (suum cuique quam virile, tam pulchrum) verum Poesi nunc favere debebas; Herae minister. Tempori, Loco, Circo, Scenis, Arenae fabulam suam Prisci accommodarunt. AEra non lupinis, aut caudas equinas miscuere vulpinis. Id. quod decorum, seu … vocaverunt. Tu perdidisti nomen. SCA. Hoc habe Scazon.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
