# Poemata (4) 1.83.1-2

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXIII.Scimus enim, quod omnis Creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Ad, lines 1.83.1-1.83.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.83.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.83.1

Alternant Elementa vices adversa, manuque
Praelia, qua possunt, insidiosa gerunt.
Tellurem mare vastat, et hoc mutatur in auras!
Vnda domat flammas, et domat ignis aquas.
Tam rapide nunquam vidi concurrere tauros,
Cum novus in pingui mugit adulter agro.
Sed neque tam gladio, quam solo corpore pugnant:
Cuique dat innatus proxima tela furor.
Elementa pugnant, irruuntque quadrata
Acie sonora, seque fixa discerpunt.
Quae caussa motus concitavit hostiles ?
Audit fragorem? stridet ignis et saevit.
Exulceratis fluctibus favillarum.
Tethys vicissim ringitur canis gallo,
Et iuncta serpens simiae, minus se, VAH,
Odere in ipso culeo. quid exspectes?

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
