Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXIV.Quae sursum sunt querite, non quae super terram. ? 8.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.84.0
Unproofread scanNot analysed yet
Quae MENS superbit arua
Tales pati tumultus;
Consurgat, et sublimius
Evecta libret alas
Terris relictis aethera
Nullo morante tranet.
Qua VIRGO libram spiceo
Serena mulcet astro.
Desperanda quies homini, qui pondere pressus
Vivit in hoc lites multiplicante Foro.
Ergo age, quem lassant mortalis taedia vitae,
Ad Superas Sedes (esto Columba) vola.
Quid facis in terra, quando tibi panditur AEther?
Aliger huc pennas porrige, NISI tuas.
Te blanda ERIGONE stellantibus evocat ulvis;
Iam tibi scintillat fulgida LIBRA: Veni.
Tanto gratius ergo sanctiusque
Nostri consilium datur Senatus.
Quem rerum sapienter infimarum
Taedet: SURGE, TACE, VOLA. Columbae
Pennis nitere. perge, qua mamillam
Nudans VRANIE, viamque pandens
Caeli lactea lacteam, sereno
In sugentis stillat astra nimbo.
Qui detestatis rubras peioraque Mundi
Praelia, quam Cadmi viderit ulla seges:
Erige sublimes vultus, et ad aethera tolle:
Terra nihil pulchri, quod tuearis habet.
Tende gemens turtur Supera ad convexa volatum:
Omnis habet pennas Mens animosa suas.
Quin LIBRAM librande petis? quam SPICA coronat
Virginis, et dulci sidere plena micat.