Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXV.Vidi sanctam civitatem Ierusalem, novam descendentem de caelo a DEO, Uranie.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.85.1
Unproofread scanNot analysed yet
Urbem intrare cupis? Solymae caelestis in auro
Moenia fundatae chrysolithoque patent.
In regno Rex esse petis? potiere petiti.
OSTRUM perpetui pignus honoris erit.
Extra anni solisque vias est nobile REGNUM:
Quod nec Aprilis adit, nec mala pulsat hiems,
Ipse roget Maius Zephyro comitante, repulsam,
Cinnama quantumvis spiret odora, feret.
Illic (nonne vides?) stat urbs Sionis.
PACIS VISIO, Pacis hanc petamus.
Bello nulla salus. Supra cometas
Stellis altius est perenne Regnum,
Extra moenia sunt Dies et Anni,
Et Menses, male feriata turba.
Vectitu spoliata nuptiali:
Haud intrare sinentur ad choreas.
Illic sublimis Rupe Stellata SIONIS
Emicat, Angelicis Arx habitata Choris.
Caetera in Orbe rotat vertigo palatia in orbem:
IN QUADRO posita est Vrbs Solymaea situ.
Huc neque crine ruber veniet lumine neque laesus,
Nec niger ore DIES, nec brevis HORA pede.
Eius delicias olfecit Cynthia nunquam,
Cynthius olfecit: sed quid odoris odor?