Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXVII.Et regni eius non erit finis. ? 1.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.87
Unproofread scanNot analysed yet
IO TRIUMPHE ! Sponso cum suo Sponso est,
AEternitatis ANNULUS manus ambit.
O LAETA VITA! VIVERE ATQUE GAUDERE
TAM SUNT IDEM, QUAM CUSPIS ENSIS, ET MUCRO.
Magni QUIRITES, Christiana quos Roma
Transmisit astris Caelitum Senatores;
Illi beatae Publicae Rei praesunt
Quae vota vincit et Platonis ideas.