# Poemata (4) 1.88.1

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., LXXXVIII.Quam dilecta tabernacula tua Domine Virtutum. ? 83., Paradoxum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.88.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.88.1

Et sunt hic veneres (Venusque non est)
Et quae sunt veneres, manent venustae.
Et sunt hic Iuvenes (senexque non est)
Et qui sunt Iuvenes, senes videntur.
Et sunt laetitia (dolorque non est)
Quae se laetitiis fruuntur ipsis.
Et PAX tuta suos [timorque non est]
Vestit duplicibus togis triumphos.
Quis decor aequabit florentia corpora Divum?
Quae si Sol videat, protinus invideat.
Quam bene ter denis addunt tres insuper annos!
HAEC AETAS CHRISTI. pulchrior esse potest?
Quod iuvat, illud habent: nulli licet edere votum;
Ante tamen quodvis omnia habere licet.
Quidquid terret, abest. exacto Marte, triumphum
Cum diademato PRINCIPE PACIS agunt.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
