# Poemata (4) 1.9.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., IX.Ubi multa sunt somnia, ibi plurima sunt Vanitates. ? 5.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.9.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/1.9.0

O! blandientum somnia
Non blanda somniorum!
Quocunque tandem VANITAS
Emisit illa Porta:
Eburnea, seu Cornea,
Neutrave, tertiave:
SUNT VANA, VANA SOMNIA,
SUNT VANA, VANA, VANA.
Stulte, quid ad Somni trutinas tua gaudia lancem!
Illa nimis fallax, noxque dolosa nimis.
Inter opes citharasque, et quae sibi dulcia DIDO
Finxit, et ad fontes lactea labra sedes.
Et bibis, et turges, tanquam omni ex parte beatus
Et canis, et Cyprias remige scindis aquas.
Sint haec blanda licet, tamen illa Paroemia vera est;
Ex nihilo nil sit, Stulte, nec evigilas?
Est, qui compositus sopore blando,
Credit Maenala se subire curru.
Perlustrat nemus, hinnulosque figit
Et molles capreas Fatigat ursos,
Cervos porrigit atque collocato
Dentes vellit apro. Vigil, iacere
In lecto stupet, Ergo somniavi?
Inquit languidus. Ergo somniavi.
O! ut permulsit mea membra papavere Somnus!
Quam mihi dulcis, ais, visus hic esse Deus!
Nescio quas Vmbras, sed enim mihi Morpheus Vmbras
Obiecit, lepidis cinctus imaginibus!
Nescio qua porta venientia numina vidi:
Sed vidi; et semper visa videre iuvat.
SOMNIA SUNT,, Quaecunque vides, SUNT SOMNIA, VANA
SOMNIA VANA VIDES, OMNIA VANA vides.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
