Latin
IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI., XCI.In lumine tuo videbimus Lumen. ? 35.
Jacob Balde, Poemata (4) 1.91.0
Unproofread scanNot analysed yet
Illustre LUMEN GLORIAE
In Mentibus refulget.
Quo NUMEN aspectabile
Medullitus videtur.
Soluta sunt AEnigmata,
Velamen est reductum.
Nullis Prophetis indigent:
Sunt singuli VIDENTES:
Sed quis describat LUMEN, quod GLORIA donat,
Mensum ponderibus, GRATIA DIVA, tuis:
Quo FACEM a nullo factam, velamine rupto,
De facie ad faciem MENS OCULATA videt;
Infusumque bibit cum toto Numine coelum.
SOL talis potus unica gutta foret.
Sat dixit, qui de divino nectare dixit:
Sol talis potus unica gutta foret.
Circumdat, penetrat, coronat omnes
Regis Gratia, GLORIAEQVE LUMEN.
Vrbs spectacula semper intuetur,
Quae summus facit EDITOR. ter Vnus:
Totusque est Animus sibi Theatrum;
In quo, sipario videt remoto,
PULCHRUM GRANDE NIMIS, NIMISQUE PULCRUM:
PRAE QUO CETERA PULCHRA SUNT SEPULCRUM.
Per nitidas mentes diffundit GLORIA lumen,
Quo LUMEN maius splendidiusque vident.
IMMORTALE, SACRUM, INFINITUM, AETERNUM, IMMENSUM,
LUMEN DE DULCI LUMINE DULCE, DEUM.
Omnia noverunt; metrique AEnigma sequentis
Solvere quisque puer, quaeque puella potest.
In caelo Vati locus est, [Solve Oedipe] Vati
In caelo non est [Oedipe Solve] locus.