# Poemata (4) 2.86.17-22

Jacob Balde, Poemata (4), 2.86.17 to 2.86.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.17

Quidquid facies, cito redi a Corpore ad Animum:illum diebus ac noctibus ex arce. Ep. 15. Cum tibi diem, summum Bonum, est infragilis Animi rigor, et providentia, et subtilitas, et sanitas, et libertas, et concordia, et decor: aliquid etiamnum exigis maius, ad quod ista referantur? quid mihi voluptatem nominas? HOMINIS BONUM quaero, non VENTRIS: qui pecudibus ac belluis laxior est. De Vit. Beat. cap. 9. Sapiens scit in hoc natum Hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc Corpus, sed hospitium. quod relinquendum est, ubi te gravem esse hospiti videas. non autem videmus quam multa nos incommoda exagitant? quam male nobis conveniat hoc Corpus? nunc de ventre, nunc de capite, nunc de pectore ac faucibus querimur. alias nervi nos, alias pedes vexant nunc deiectio. nunc destillatio. aliquando superest sanguis, aliquando deest. hinc atque illinc tentamur et expellimur. hoc evenire soler in alieno habitantibus. Ep 120. O ignaros malorum suorum, quibus non Mors, ut optimum inventum Naturae, laudatur! quae sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem aut lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevum in flore deducit, sive pueritiam ante duriores annos revocat: omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum: de nullis melius merita, quam de his, ad quos venit, antequam invocaretur. haec servitutem invito Domino remittit: haec captivorum catenas levat, etc. De consol. ad Marciam, cap. 20. Illud ante omnia memento, demere rebus tumultum. Pueri, quos amant, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed et rebus persona demenda est. Quid mihi gladios et ignes ostendis? tolle istam pompam, Mors, sub qua lates, et stultos territas. Mors es, quam nuper servus meus, quam ancilla contempsit. Ep. 24. Invitus inquis, relinquo officia vitae, quibus fideliter fungor. Quid? tu nescis unum esse ex officiis vitae, et MORI? Epist 77.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
