# Poemata (4) 2.86.23-27

Jacob Balde, Poemata (4), 2.86.23 to 2.86.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/2.86.23

Considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem. Deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, in possessione beatae vitae positum. O quando videbis illud tempus, quo scies, tempus ad te non pertinere. Ep. 32. Praeter navigamus, mi Lucili, vitam. In hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adolescentiam, etc novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. scopulum esse illum putamus, dementissimi! portus est. in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet, quam qui cito navigavit. Ep. 70. Si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis est vitium, non mortis. An quisquam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentitur, illa sentiatur! Ep. 30. Profice modo, et intelliges, quaedam ideo minus timenda, quia multum metus afferunt. Nullum magnum malum, quod extremum est. Mors ad te venit? timenda erat, si tecum esse posset. necesse est, aut non perveniat, aut pertranseat. Ep. 4. Cum venerit dies ille, qui Mixtum hoc Divini Humanique secernat; Corpus hoc, ubi inveni, relinquam. ipse me Diis reddam. nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor. per has mortalis aevi moras, illi meliori vitae proluditur.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
