Latin
2.86.8 to 2.86.16
Jacob Balde, Poemata (4) 2.86.8-16
Unproofread scanNot analysed yet
Ego unguentarios recipiam et cocos, et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua? quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum CORPORA IN SAGINA, ANIMI IN MACIE et veterno sunt. Ep. 88. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest; centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant. SACCUS ES Epist. 77. In Homine optimum quid est? Ratio, hac antecedit animalia, Deos sequitur. Ratio ergo perfecta, proprium hominis bonum est. Cetera illi cum animalibus satisque communia sunt, valet? et leones. formosus est? et pavones. velox est? et equi. non dico, in his omnibus vincitur. Ep 66. Innumerabiles Innumerabiles esse morbos miraris? coquos numera. Dii boni! quantum hominum UNUS VENTER exercet! Epist. 95. Quosque poscemus aliquid Deos, quasi nondum ipsi alere nos possimus? Quam diu sationibus implebimus magnarum urbium campos? quam diu nobis populus metet? quam diu unius mensae frumentum multa navigia, et quidem non ex uno mari, subvehen? Taurus paucissimorum iugerum pascuis impletur: una silva elephantis pluribus sufficit: homo et terra pascitur et mari. Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura aluum dedit, cum tamen modica corpora dedisset; ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus! Ep. 60. De te ipso, Lucili gaude, et de tui optima parte, Corpusculum quoque, etiamsi nihil fieri sine illo potest magis necessariam rem crede, quam magnam. vanas suggerit voluptates, breves, poenitendas, ac nisi moderatione temperentur, in contrarium abituras. Epist. 23. Ventri obedientes, animalium loco numeremus, non hominum: quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui se utitur Qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, tanquam in conditivo. horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas; mortem suam antecesserunt. Ep. 60. Aves Aves quae conviviis comparantur, ut immotae facile pinguescant, in obscuro continentur. ita, sine ulla exercitatione iacentibus, tumor pigrum corpus invadit; et super membra iners sagina excrescit. Ita hominum Corpora, qui se tenebris dicaverunt, feda visuntur. Ep. 122.