# Poemata (4) 3.0.2

Jacob Balde, Poemata (4), OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.2

Agite, MARIAM Deiparam, celebremus. Sie sane. Dictum, decretumque fuit. Continuo non quidem chirothecae, signa duelli, sed tesserae epistolares quaqua versum missae, ad amicum certamen Poetas invitarunt Comparuere. At quoniam ex Olympicorum Pentathlo, sive quintuplici certamine (caestibus, disco, saltu, palaestra, cursu,) ultimum tanquam huic Nationi convenientissimum eligebatur, placuit illud STADIUM MARIANUM appellari, in quo, cursu contenderemus: isque, qui proxime ad metam (Oden Baldaeam,) accessisset, vicisse censeretur, non apio et olea, sed simplici lauro coronandus. Certe idcirco etiam cursum praetulisse visi sumus, quod alias Poetae omnia sua pedibus peragant usque adeo, ut sedentes, exercendo manus, non minus pedes forment. Absque his quippe carmen nullum ambulat. Neque refert, orationem ipsorum ligatam esse, nulla quoque magis effrenis est: saltibus assuevit. libero campo vagatur libentius. Heteroclitum plasma, versus sunt: si Scazontem exceperis (quem tamen nullum in vitavimus,) vincula pro alis habent.Quo arctius astrinxeris, pernicius volant:properant quoque impediti caesuris. Posse putes illos sicco freta radere passu, Et segetis canae stant es percurrere aristae.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
