# Poemata (4) 3.0.3

Jacob Balde, Poemata (4), OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.0.3

Emanaverant concursus nostri meditamenta in Auctoris notitiam. Ille, simul atque intellexit de FLORE suo VERO N I C A agi, approbavit quidem studium; sed, quemadmodum in Imagine praefixa vides, eundem obnoxium certamini Flosculum, ex humilis terrae sinu sublatum, in altissimo Virginei Heliconis vertice collocavit, non sine molestia ac labore decerpendum. sepsit praeterea spinis, vallavit armis, confudit iter omne tribulis, qui per semitas insidiose sparsi, praeferratas cuspides minantur incautis. Quae concertandi ratio cum nonnullos deterreret;aiebat, obvios in convallibus flores, a quo vis proletario, vel anu quasillaria colligi Hunc vero florem, quippe mysticum, virgineae Matris Symbolum, per discrimina ex sublimi, a sudantibus petendum esse. Vile decus censeri, quod non erexerit praevius horror triviale praeconium, quod nullo steterit apparatu. Si quos in cursu vires destituerent, recreari posse vividi fontis scatebra, quem alatus Monoceros, Mariani Heliconis Pegasus fodisset. Tres robustissimos Davidis viros, alienae sitis levandae gratia, penetrasse in castra hostium, ad cisternam Bethlehem via facta. Faceremus et nos, proprio commodo eandem libaturi aquam; tanto subinde dignius sanctiusque Davidicae stirpis Progeniem Deiparam, Bethlemiumque Infantem Deum laudaturi. Monebat insuper, respiceremus in altero montis iugo stantem Nympham, paratam coronare victores. Num mente excidisset famosus ille Hippomenes? quem Poetae tradiderunt amore captum formosae, cetera crudelis Atalantae, ne mortis quidem proposito metu retardatum fuisse a periculosissimo certaminis genere: quo nimirum superati iam tot proci, ante oculos eius, ex pacto necabantur. At enim Nazarenam Virginem, Shoeneia longe mitiorem, licet aureis deludi pomis non sustineat; (ut quae dolosum, sed multo pulchrius EVAE malum, felicissime olim eluserit) non tamen tremendis legibus pacisci, nec agonalia more Atalantae praegravare. Sertum, quod manu porrigit, ex tolerabili conditione pendere, Sibi quisque dictum putaret, quod ad tubae signum Neptunio iuveni inclamatum fuit. nunc, nunc incumbere tempus, Hippom ene propera; nunc viribus utere totis. Pede moram, vinces. a

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
