Latin
OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN, 19.
Jacob Balde, Poemata (4) 3.19
Unproofread scanNot analysed yet
Quot lampades, quot ignei
In te micant pyropi!
Tot solibus circumdata,
Quot fers, Olympe, stellas.
Intus forisque lumen es;
Infra. supraque lumen.
Compone, quot vis, vinceret
Omnes MARIA Soles.
Millenis pareat spatiosus solibus aether,
Et luce totus ardeat:
Tu Genitrix tamen una paris, quae concipis una
Omnem Sereni copiam:
Teque suum exoptant distinguere sidera coelum,
Quod Sole praegnans altero est.
Non humiles meditata gradus, sublimia gaudes
Calcare terga Libani.
Sidere milleni soles superantur ab uno,
Inque Die nullum se videt esse Dies.
Vas iubaris, Virgo, lucis supereminet omnes
Divitias, caeli quibus nitet Alta Domus.
Reginam illustri Decor undique cingit amictu;
AEterni Solis Regia pectus habet.
Transiit ut Libani calcatas silva myricas,
Sidera sic maius Virgo minora praeis.
Quot Democritus omnibus putavit
Delirans atomos inesse rebus.
EX TOT SOLIBUS ISTA VIRGO CONSTAT.
Haec lucis domus, atque tota lux est;
Haec in cortice millies decora,
Sed Praestantior intus in medulla;
EST VERTEX SACER ELEGANTIARUM,
Excedens Libanum, premens Olympum.
Tot Soles habitant, unoque in pectore fulgent;
Hybla quot et vernans pascit Hymettus apes.
Quot folia in silvis, quot arenae in littore ponti;
Quot trepidant atomi, dum calet alta dies.
Vsque adeo penitus Pulchro interiore recepta,
Formosisque micans tota cupidinibus;
Qua iuga consurgunt Libanitide consita cedro,
Dicetis in suetam saepius isse viam.