# Poemata (4) 3.32

Jacob Balde, Poemata (4), OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN, 32.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.32

Et quas Sorores dicimus
PARCAS, sed unde Pareas?
Ah nemini, dum Mundus est,
(o perfidae) fuistis.
Sinoniae re, nomine,
Fuso, colore fusi,
MARIA vivat! imperet,
Vos ite, et interite.
Fatidicis etiam scribam divortia Divis:
Odi prophana nomina.
Quibus vultus niger est, has tu moribunde caveto,
Haec monstra sunt feralia.
Saepius illa meae tentaverunt stamina vitae,
Fallente semper forfice,
Nunc fatuas Divum contemptor rideo leges,
Vallatus aere triplici.
Vos quoque tergeminae, pullata fronte, Sorores:
Quid mihi cum vestra forfice, cumque colu?
Quid vestri rhombi variis et licia silis,
Aurea seu fuerint, aerea sive mihi.
Serius an citius de fusis pensa trahatis,
Rideo, non vestris lusus, ut ante, dolis.
Tela videbatur texi mihi serica vitae;
Cassis Arachnaeae sed fuit illa rotae.
Per alis quoque tu trias nigrarum,
Quae vitam mihi neveras, sororum.
Sed non fida mihi trias, valeto;
Nostrae noxia cede Parca vitae.
Nobis perfida fila, dum trahebas,
Texebas laqueos, dolosque nobis.
E vili, tenuique nostra filo
Vltra pendeat an caduca vita?
Vos quoque detestor, tetricae, tria Funera, Larvae,
Dicta per antiphrasin parcere PARCA triplex.
Nimirum ut vulgo Textrix bona femina rara est;
Sic quae nent vitae stamina, quaeque secant.
Vadite lucifugae, vertatur in ora sororum
Atropos et digitos amputet ipsa suos:
Abstineat nostris. Vetula pendebit ab una
Sors mea, ut a fragili rustica lana colu!

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
