# Poemata (4) 3.33

Jacob Balde, Poemata (4), OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN, 33.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/3.33

Hoc ergo spes meas sinu,
Hoc abdidique vota.
Quibus tutiora moenibus
Scrutentur, aut Asylo?
Testantur hoc et praedicant,
VIRGO, tui Sodales,
Cum mortis hora venerit,
Da clausulam beatam,
O quae deducis meliori saecula fato.
AEvumque condis aureum,
Quot mihi praecipitans soles numeraverit aetas,
Albi fluant hac auspice.
Denique cum sistar fatalis meta sagittae,
Mortisque ducar victima;
Auxilio me, Diva potens, anima luctantem,
Dextramque dextrae commoda.
Tu mea spes; VIRGO; noster tibi spiritus halas:
Cessat ad imperium vena. micatque, tuum.
Norunt Parthenii, Matris pia Cura Clientes,
Quid sit Virgineo vota locare sinu.
Mors ubi vicina mihi lumina sepserit umbra,
Virgo Parens oculis Lux oriare meis.
Tristiore o Phariis horret caligo Tenebris,
Hanc mihi sub noctem Luna MARIA nites.
Hine totus tibi do, MARIA, totam,
Quam spiravero, tempus omne, vitam:
Nam quod mille tui probant SODALES,
In te qui sedet, in vado recumbit.
Cum Mars ultimus, ultimumque mortis:
Bellum me premet, adiuva iacentem,
Vires exsere tunc, repelle noctem:
Certamen petit istud, hoc iuvamen.
In te spes omnis, melior Patrona, recumbit;
Lux misero restat quantulacunque mihi!
Accipe iurati lustralia vota Clientis:
Rem prope confectam, qui tibi fidit, habet.
Accipe, et exstingui metuentem Lampada vitae,
O prae Vestali sedula Virgo fove.
Tu venis oleum irrora: tu suffice flammam:
Tu scelerum et. noctis nubila pelle meae.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
