Latin
OLYMPIA SACRA IN STADIO MARIANO. LUDIS APOLLINARIBUS CELEBRATA. SIVE CERTAMEN, 5.
Jacob Balde, Poemata (4) 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
IUDITTA non tam fortis est,
Non tam REBECCA prudens,
Nabalis Vxor barbari,
Carae Camoenae mentis,
Placare docta regiam
Sermonibus machoeram,
Delirat hic, evanidis
Cum gentium Sibyllis.
Vincitur ingenio, quae munere provida vicit
Davidis iram vindicis.
Et tu, cui sortes facilis dedit, VRNA iugales.
Vultu Rebecca vinceris.
Hebraea Assyrio celebris Bellona triumpho
Cedit trophaea Virgini.
Succiduae trepidant acies, ubi fulgurat ensis
Divae vibratus dextera.
Quid collata Tibi, potuit sapuisse videri,
Iessaei gladii quae domat ore minas.
Nympha quid, egelida quae flammas prodidit urna
Sponsus ab oblatis cui fuit emptus aquis?
Illa quid, Hebraeis Victrix cantata triumphis,
Messuit Assyrii quae fera colla Ducis?
Linea sunt coepte sine lumine ducta tabellae.
Perfectum VIRGO Numinis exstat opus.
Quid cum Virgine comparata stulti
Custos provida, Nabalisque coniux;
Aut felicior urceo iugales
Isaci simul hauriens amores:
Aut huic robore comparata Iudith?
Haec strictum propere recondet ensem:
Spalendoris dabit haud Rebecca guttam;
Nomen Nabalis obtinebit illa.
Gratior, et cauta solertior Abigaile,
[Te tamen excepta] femina nulla fuit.
Comptior obsequiis, et honestior ore, Rebecca,
[Te tamen excepta] nulla puella fuit.
At non Iudittae gladium Bethulia iactet,
Quamlibet Assyrii caede superba Ducis.
Quin ultro volet ipsa tuo dare basia ferro,
Et titulo victrix inferiore cani.