Latin
CHOREA MORTUALIS SIVE LESSUS in Obitu AUGUSTISSIMAE IMPERATRICIS LEOPOLDINAE ?, lines 4.18-4.33a
Jacob Balde, Poemata (4) 4.18-33a
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Feminas vertimus ora,
Quibus imminet citius hora:
Vtque thalamos properat Sors,
Ita tumulos properat Mors.
Prima scilicet Genitrix Eva,
Facta est praegnantibus saeva,
Quia prole vel uterum Sors
Vel exonerat anima Mors.
Quae vides has cunque choreas,
Augebis et ipsa mox eas.
Subitam movet aleam Sors,
Certa rotat hastilia Mors.
Huc prompta volensque ducetur:
Capillis invita trahetur.
Ducet inevitabilis Sors,
Trahet inevitabilis Mors.
Quod es, fuimus: sumus, quod eris,
Praecessimus, tuque sequeris:
Volat ante levissima Sors,
Premit arcu vestigia Mors.
Nihil interest, pauper, an dives,
Non amplius utique vives.
Simul impulit clepsydram Sors,
Vitae stamina lacerat Mors.
Habere nil iuvat argentum,
Nil regna praetendere centum,
Sceptra sarculis abigit Sors:
Ridet albis haec dentibus Mors.
Nihil interest, turpis an pulchra:
Exspectant utramque sepulcra,
Legit lappas et lilia Sors,
Violasque cum carduis Mors.
Nec interest, vilis an culta,
Trilustris, an maior adulta.
Vere namque novissimo Sors
Populatur et hieme Mors.
Mors Iuvenes senibus aequat:
Puellas et anus excaecat,
Furit sine discrimine Mors,
Manet eadem Principes Sors.
Linquenda est Aula cum casa,
Colligite singuli vasa.
Iubet ire promiscua Sors,
Ire cogit indomita Mors.
Ex mille non remanet unus,
Mox omnes eritis funus
Ite, ite: quo convocat Sors,
Imus, imus, hoc imperat Mors.
Ergo vale, o LEOPOLDINA,
Nunc Umbra, sed olim Regina,
Vale: tibi nil nocuit Sors,
Vale, vale: nam profuit Mors.
Bella super et Suecica castra,
Nubesque levaris et astra.
Penetrare quo nequeat Sors:
Multo minus attonita Mors.
Inde Mundi despiciens molem,
Lunam pede calcas et solem.
Dulce sonat ex aethere vox,
Hiems transiit, occidit nox.
Surge veni: quid Sponsa moraris?
Veni digna coelestibus Aris.
Imber abiit, moestaque Crux.
Lucet, IO, perpetua LUX.
FINIS.