Latin
5.0.11.1 to 5.0.11.3
Jacob Balde, Poemata (4) 5.0.11.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Interea felix Quadriga rapido cursu propulsa, secuit Italiae campos. GENIUS notitiam locorum accurate callens, digito protento DEAS edocet. Intuitus Florentiam: Hinc illa CLAUDIA, dixit, orta; quae Serenissimum LEOPOLDUM tuum. o Austria, non uno Ascanio parentem fecit. Viso Mediolano, Hic, ait, Corona Ferrea servatur, contra quamvis auream aestimanda Aspice sis hanc Domum. iuxta paene compressus erat CAROLUS tuus multitudine populi, videre …Caesarem ecce, haec Casa fuit, quam contemptis Palatiis intravit. nunc in basilicam molem eius veneratione assurrexit. Videtis Venetias indomito elemento stantes? Huius Vrbis Senatus divinis paene honoribus affecit MAXIMILIANVM tuum Atque istud mare Adriaticum est, quod amores et connubia Ducis sentit: quotannis annulo desponsum, servat fidem Senatui; ut ne castius quidem Nereo suo Amphitrite Ita visum Gemitum per singula curiose duxit. et pasci visae sunt ostentis rerumque variarum spectaculis, Nondum omnia absolverant; cum Tiberis eminus Hospites contemplatus, ingentem mugitum per littora excivit. Confestim ROMA suis Sedibus emota, ad virides et sapphyrinis tapetibus contectas ripas, geminum par Dearum una cum GENIO exquisite accepit. Salve Austria dilecta nobis. a CAROLI V. tempore, non memini tam formosam te videre. Salve Hungaria. quis te Deus nostris advertit Oris? talem et ego AmazonemCamillam hospitio excipere mereor, formidabilem Thracibus et Turcis? Qui vivimus Bohemia ? credebam sub Pragensibus tumulis aut sepultam iacere, autaegram vix spirare. Simul intra Tarpeiae Rupis arcem invitat. Dixisses Cybelen egressam ad Eleusinum Sacrum inclinatis turribus et pinnis honorare voluisse Comitia Deorum. Sancto decore venerabilis apparebat, multum de Veteribus, plus de novis Conditoribus trahens. Gestavit chlamydem, cui Tibris infusus, textili argento revocabat aquas in nativum gurgitem. iurasses vivere ab imo fontem. littora ex ostro assurgentia, aquae vitreae, urna argentea ipse caeruleus emergebat conchae maiori incubans, glauci oculi, lentiginosa frons, nares alveo rapidae, barba in scaturigines floccis rorantibus depexa, Toga Romae candida, symbolum nutritae Vrbis illusum habuit. nam in togae rugis, ceu septem vallibus, reptabant Romulus et Remus ad lactantem belluam, filis adeo vitalibus picti; ut ea nonnisi ipsas composuisse Parcas crederes. Pusionum unus facie benigniore sollerter expressus, plausit teneras Fraterculi sui, per fossam salientis, plantas, ludente manu: tamquam ominose Caetera, in habitu vultuque huius Deae, omnia sanctiora, multam amoenitatem dignitatemque Novae Romae spirantia. fuscus color gratiis plenus, quasi a fumo sacri turis et Pontificali acerra proveniret, honestissimus oculorum blandientium fulgor: vicem cassidis, vittarum nexu crinis religatus. Ita quidem ROMA incessitneque cessavit pede, manibus, oculis tantos Hospites colere.