Latin
TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.
Jacob Balde, Poemata (4) 5.0.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc eloquii Flumine spumavit Rhenus. Quamdiu musmuraverat salutationem; variis flexibus Maeandri me recurrebat, quippe, ut inconstans et fluxa pluviorum natura fert, nescius stare loco, …maxime planta uliginosa identidem locum, ubi stabat. pulsavit; quasi riparum memor, et fundum quaesiturus. Lepidum erat, Cornigerum Vrinatorem extra se (qui hoc?) audire loquentem. GENIUS ore gratioso renidens, haec reposuit. agnoscere se promptum obsequendi studium in omnium bellicosissimo Flumine: cuius olim et Caesar rationem habuerit; et qui nunc regit, habiturus sit. daturum illum operam, ut si quos Rivales habeat, (annuebat autem rustico nutu Rhenus) eruncatis cornibus amittant vires, et serviant. pergeret porro late dominari pontibus? et gurgitem tot saeculis laudatum ad omnes Oceani fines, exploratorem Teutonicae sobolis, CASTE semper haberet nec ulla perfidiae notam contaminaret. Ita Hebro ipsique Strymoni Martis praeferendum, diutius nunc quoque, perspecta fidelitate, apud ipsum commoraturum; nisi maior moles, et inprimis deplorandus Germaniae status avocaret. In quae verba Rhenus influens: Haec ipsa, quam quaeris, in nostris Cubilibus degit heri advenerat, cicatrices et sanguineas notas vivo fonte purgatura. Flet, eiulat, gemit, suspirat; vellit capillos, fodit genas, modo vociferatur; modo spissa singultibus verba resorbet. vix solacium admittit. Atqui hanc, subiicit GENIUS, ut dixi, vestigo, Cereris raptam Proserpinam quaerentis maior diligentia, nec in cupressinis taedis emicuit. Vade age, transporta pretium non vile vecturae. proximis Comitiis, stantibus caeteris Fluviis, tibi super urnam considere ius fasque esto, Substravit viridis Senex dorsum, septimoque tractu, vix sulcum relinquens, Iuvenem Deum exposuit. Huic obvia Germania in conspectum subit iam amicta; utque fieri amat, repentini adventus tumultu concussa, neglectim tamen oculis perfunctoria manu deters id, et ficto gaudio delibutis, dissimulatura maerorem. tametsi facile apparebat, Rhenum ipsissimam veritate ore fudisse. MATRONA vultu erat exercitato; eminebatque integritas morum, et permixta candore prisco pulchritudo naturalis, absque fuco et stalagmate, negligentia tamen vel incuria quadam corrupta, ac vulneribus deformata lata frons sinereque sibi constans, maturae prudentiae sedes: oculi grandiores, aquilini, ut et nasus; sed lacrimosis pluviis non -nihil destructi densa supercilia, crinis turritus, theatrali gradu consurgens, quem infixus decenter pugio diviserat. premebat autem altissimum dolorem animo, Locuturam prior occupavit GENIUS; et, Qui talem te video Germania? quid immo tam immani quiritatu fatigasti Siluas, Rhenum et Sidera? Surge animo decus Europae, discute nebulas, nec succumbe praesentibus. Illa vocem, qualem magna et regia calamitas habet, in huiusce modi tristem neniam resoluit,