# Poemata (4) 5.0.4

Jacob Balde, Poemata (4), TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.0.4

At non Vana meam placant solacia mentem,
Quam luctus maerorque gravant, cognataque bellis
Supplicia exercent, ipsis deflenda Gelonis.
Illa ego, quae quondam Regina, Sororibus ibam
Attior, et Superis etiam formosa videbar,
Votum immane Procis, in quae modo funera damnor.
Quos patimur manes ? in qualem labimur umbram?
Tot ventis promor ac turbis, tot fluctuo curis:
Pectus ut Aeolia non sit mihi mitius aula,
DI, quibus invitis Romanam intravimus: urbem,
Quando meis lacrimis vestras satiabitis iras?
Omnia vastaverunt flamma, cum moenibus hausti
In cinerem sedere Lares, ego fessa tot annis
Denique procumbo, nimiis exercita Fatis;
Pendentes sulcata genas, lacerata capillos.
Victa malis. morimur, totoque e Corpore manant
Stridentes tabo rivi, campisque vagantur.
Adde genus probri: chalybem consumpsimus ore,
Devotum Cereri: conflatus vomer in ensem
Cessit, et attritos nunc fert vagina ligones.
Qua pes cumque movet gressum, plorare puellas
Audio, et oppressas, rapti post damna pudora,
Atroci gemitis maternum tundere bustum.
Quid memorem pretium mortis, multoque redemptas
Exequias auro? quid plenas Civibus urnas,
Plus quam Syllana Sueci vaenisse sub hasta?
In cuna sivit gladius, floremque secutus
Sanguinis, infantum nascentia stamina rapis.
Quae mensura malt ? nondum complevimus omen,
Quod nigrae cecine e Deae? dabiturne dolenti
Tristius augurium? rursus cum grandine fulmen
VVandalicum, tortisque pluens hastilibus Aether
Crescentem pulsabit humum? reducesne catervas
GVSTAVI, caeloque novum spectabo Cometen?
Scili et hoc superest, ut diris caesa flagellis,
Collum obtorta trahar; spoliumque ignobilis Hunni
Ducar in aeterno damnatas frigore terras.
Aut pecudum ritu, Getica percussa securi
Immoler, inferias super iniicienda sororum.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
