Latin
5.0.7.1 to 5.0.7.2
Jacob Balde, Poemata (4) 5.0.7.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
In hunc modum secuturo Choreumati praelusit Rhenus: neque displicuit GENIO inexspectatus lepor Odae Navalis. cuius extrema carpens, Non possum non, inquit, quod sentio, tibi, Alemannia, in animum dare: ausculta. Numquam tam male cum REGNO ROMANO agitur, ut non illi dignissimum Fata admoveant, et quidem tempore vel maxime opportuno Cinge, quod Dii avertant, Imperatorem nostrum Emeritum aetate devexa, poscentibus fatis, ad Constantinos Carolosque sideribus illatos abiisse, priusquam Successor eligeretur: quot turbis colliden dum putas Imperium? quot violandum bellis, foedandum caedibus? exterorum funesta ambitio, quo reverentiae metu coerceretur? namque hoc malum ubi semel invaluit, nonne per acervos cadaverum ad Coronas itur? Exemplum ipse sit, qui eam fabricavit cruentus Socer Pompeii, ex Thessalia, non sine strage plusquam civili in Capitolium allatam. Vacuam eius morte Rempublicam occupavere alteri alterique, caedibus et tyrannide crudelius infames. dulcedo gloriae, novitas rerum, immoderata cupiditas evertunt animos, experimentis Posteri docti sunt, optimum esse, navim non omni Rectore destitui, etiam in portu stantem. scilicet non diligentius providebitur; cum in salo iactatur diversis ventis, Aquilone potissimum in CLAVVM alliso? Principum quidem Imperii frugales animos, summa virtus continet. at enim hostium sensa et gannitus quis exploret? exspectandum ergo erit, donet novus Totila, ex patriis paludibus alassem promoveat, onerandam Auto Coronario Romanorum? Ego censeo Divis immortalibus grates immortales referendas esse; si Voti, quod in deliciis habemus, salutaris ac laeti damnemur. Quemcumque Ducem Regemue mihi Fata destinent. aperte dico, quasi caelitus delapsum, ex officio amantissime complector tueorque. nescio tamen, quid diuturnus usus et familiaris vita, qua Austriacis hactenus illigabar, polliceatur mihi certius; rapiat fortius, laetius afficiat. Ab annis Rudolphi I, eiusdemque gloriosis factis, huic super gemmas fundatae DOMVI prolixe faveo. nam Genus hominum istud, aut Semideum potius, ad hoc natum factumque est, ut regat; et regat omnia, Pii sunt: Pietas ad omnia utilis, Placidi sunt: responsio mollis frangit iram. Manibus non nisi Tago lotis tangunt accedentium manus, beatiusque putant dare quam accipere PUBLICAS CURAS TRACTANT, et, FRONS PRIVATA MANET, ad alloquia Civium se demittune; et Maiestatem non temerant. scelera puniunt;