Latin
TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM., lines 5.24.1-5.26.2
Jacob Balde, Poemata (4) 5.24.1-5.26.2
Unproofread scanNot analysed yet
Non emit famam Consulumque fasces;
Nec manus vulgi dantis osculatur:
Sed verecunde Patriae faventis
Annuit votis, et rogata regnat.
RUDOLPHI Pietas sancte venerantis REGEM REGUM sub Eucharistico velo, meruit oblato IMPERI O honorari. ab illo tempore stare videbantur Regna, quae in AVSTRIACOS ruissent. At velut Atlanti quamvis impostus Olympus etc.
Non iuga Taygeti nemorosa;
Vel Triviae sacra Maenala lustrat:
Sed silvas frondosaque Phlegrae
In pharetras et spicula frangit,
MAXIMILIANI I. Venatus, Herculis labores sunt. ursas porrexit certantes Lyaconiae; collocavit apros maiores bestia Meleagri; stravit leonem non unum. Plura nec Eurysteus imperavisset. Taliter Alcides olim stridente Noverca, Fulmina et arma super, variosque urgente labores, etc.
Non ut Argivum Regina portat
Leda nocturnum decepta Olorem:
Sed Iovi indignans, et cauta stupri
Clamat; exesto pro Cygne nequam,
Existimo sic locutam fuisse AUSTRIAM cum Suecus immineret. Vah! Armatum Lenonem CORONAE Alteri desponsae. Sic quoque Penelope deducens pensa etc.