# Poemata (4) 5.64.5.1-4

Jacob Balde, Poemata (4), 5.64.5.1 to 5.64.5.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/5.64.5.1

Hic nos quoque suspendimus arcum sagittasque Phoebi; lyras, barbita calamumque substringimus. quae sensa GENIVS cum REGE suo communicarit, quo cultu prosecutus sit; non convenit extra laurum Ianitricem CAESARVM evolui. Ad Maiestatem Tuam, FERDINANDE Caesar, Romanorum Rex, supplex se Scriptio qualiscumque convertit. Vides, o Delicium Orbis. quam sublimibus curis, Genius Rom. Imperii sibi laborandum putaverit, ut Virtuti Tuae Templum Honoris pateret, et FERDINANDO suo summa dignitas assereretur. Ingredere o Divum Genus, apertum Sacrarium: et maximarum rerum, quibus implevisti immortalem animum, diuturnis fruere successibus. Non est nostrum, Veritati laudandae verecundiam iniicere. rogamus tamen, ut Tanti Monarchae, quae a bonis Divis accepere bona, etiam aliorum bono vulgari sustineant. Imperent ad imperia nati; ut vitia subditorum taceantur: hoc saltem deprecamur mandatum, quo iubeamur ingrati, Virtutes talium Regum fructu salutaris gloriae defraudare. salutaris, inguam: nam salutes omnium, in sua salute collectas et illigatas, Tua Maiestas habet. Audiantur populi voces, unum diversumque sonantes Vidimus Austriacum; vidimus Novum Caesarem; vidimus FERDINANDUM III. et manantibus gaudio lacrimis vidimus. Miseri;qui in haec ferrea tempora nati summus! felices; qui ad huius Regis obsequia servati! Miseri quas horror Martis, bellorum vastitas, periculorum agmina circumtonant! felices;quos Novi Regis Rom ani permulcet fulgor, solatur aspectus, armis roborata sapientia defendit! dilatus hic aliquantum honor est, ut animorum spes dulcis acueretur;in tempore opportuno collatus, ut confestim, et qui merebatur virtutis fructum, Gloriam; et quem nos gestiebamus carpere spei fructum, Gaudium sentiremus, FERDINANDE: quis impediat torrentem popularium actorum? his unis cede: caetera omnia facilius subiugabis. Vovent et optant Omnes Boni prolixe. quamquam quid vovere amplius possunt, nisi perennitatem? audiverunt electum, vident Coronatum. in se ipsam ex oculata fide retorta laetitiae vis, fit tanto maior, quanto Tui iam certior; praesertim cogitantium, Electionem hanc cum posset et sanguine niti, potissimum fuisse nixam meritis. Electus es.numquid gratias ages Septem viris, quia elegerunt? opinor, agent et illi, quia dignissimum invenerunt felix dies iste, quo summa Gloria cumulatus, omnes Ordines delectas! Augustissimum Genitorem viva Imagine sui; serenissimam Coniugem Romanae Maiestatis consortio; Electores conscientia bene geste rei, subditos omnes spe tanta, quanta ab unoquoque optimo concipi potest. non solum gaudent quia Rex es: sed quia Rex ipsorum es. sperant Tibi Pacem in amplexum occursuram; Te reducturum gaudia luctu

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
