# Poemata (4) 6.10.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., X. Philomela expendit beneficium Incarnationis, Priore maius et admirabilius. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.10.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.10.0

ESse, non prodest. bene ni det esse,
Qui dedit nasci. Potiore semper
Munus acceptum melius fit usu.
Qui valet, vivit. Mala vita nulla est,
Improbos postquam digitos Adamus
Misit in Pomum; vetitoque dentes
Noxius morsu stupefecit error:
Nempe praestabat, iacuisse rubra
Semper in gleba genus et parentem.
Ni Deus primae monumenta culpae
Mallet humano soluisse vultu.
Filius magni, sine matre, Patris.
Filius castae, sine patre, Matris.
Vt gradum lapsae stabiliret Evae;
Prodiit clausa Per e tenellae
Virginis alvo.
Quae, simul Phoebus face largiore
Imbuit campos, pepulitque noctem;
In sui nido meditatur horti;
Et canit totis PHILOMELA venis.
Haec pavens secum.
ANIMA.
Quid enim coegit
Orbis auctorem fieri, quod auctor
Fecit! infantem video Tonantem!
Ergo dignatur meus esse frater,
Stirpis Inventor! variatur ordo,
Lexque Naturae sine more versa.
Huc ades fausto pede curiosum
Vulgus, et rebus fatiare miris
Tempus, AEternum; spatioque circum-
Scripsit immensum locus. Ecce maius
Circulo punctum, pharetraque telum.
Glareae grano minor est Olympus.
Cuncta qui fusis sepelivit undis.
Siccus inclamat Genitricis uber,
Clausit angusti mare ripa ventris:
Nec tamen toto tumuit profundo.
Qua patet Coelum, manus una stringit.
Vagit, horrendo solitus fragore
Imbrium foetas lacerare nubes.
Debilis Virtus tremit ante taurum.
Liberos olim validosque ad ictum
Fasciae molles cohibent lacertos.
Sulphur, in quinas iaculatus urbes
Ignis, in foeno stipulaque friget.
Mutus est, linguae faber eloquentis:
Floridi, nudus, reparator Anni.
Gaudium moeret: gemit ipse Risus.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
