# Poemata (4) 6.11.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XI. Vis Amoris Deum ex solio in stabulum deiicientis. ANIMA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.11.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.11.0

QUi MAXIME PARVULE.
Indutum lacera sindone viderit.
Singultabit, et ingemet.
Certe tu Pietas Ah! nimis impare
Clausit crudus AMOR casa,
Assuetum patriae sedis iaspidem,
Et currus premere aureos.
Sit caestu, gladioque, et iaculis Amor
Et luctamine fortior.
Eheu, quam minimum comis et aulicus!
Rus est; rus olet horridum.
Victrix Flamma tui, nec superabilis,
Quod nomen sibi vendicat?
Ardoris picei, turicremae facis,
An veri quoque fulminis?
Hoc aequale, reor, viribus. alterum
Quodcunque, est meritis minus:
Non admittet AMOR, laude superbiae.
Caelo par aliquis datur,
An terris domitor? subiugat omnia.
Cursus Rector Olympici,
Tot palmis validi roboris inclutus
Et manus dedit et pedes.
Infans, ecce, DEUS: more bidentium
Lino paupere stringitur.
Cum VERBIM sileat, quis poterit loqui
Panno iam tegitur rudi,
Qui vestit crocea cyclade sidera.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
