# Poemata (4) 6.20

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XX. Amor IESU CHRISTI in Cruce immolati. ANIMA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.20

Tantis signis Poenitens monitus iam credat:
Quod praecordialiter CHRISTUS ei se dat.
Icta signa recolam, ne me Satan laedat.
Nam peccati rabiem nihil ita sedat.
Ista signa recolens. Oci, oci clamo.
Dulcis IESU querulor, quod te minus amo,
Stringi tamen cupio Disciplinae clamo:
Sicut pro me captus es Caritatis hamo.
Quantum hamum Charitas tibi praesentavit!
Mori cum pro homine te sollicitavit.
Sed et esca placida hamum occupavit:
Cum lucrari animas te per hoc monstravit.
Te quidem aculeus hami non latebat:
Sed illius punctio te non deterrebat.
Imo hunc impetere tibi complacebat,
Quia desiderium esca attrahebat.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
