Latin
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIII. Anima CHRISTO commoritura Decretum. ANIMA.
Jacob Balde, Poemata (4) 6.23.0
Unproofread scanNot analysed yet
ADhuc superstes dego: nec possum moti!
Hoc quae profana vis vetat?
At non quiescam, donec, obtenta nece,
Meo quiescam in pulvere.
Insana credar, atque vilescam, licet.
Et totus Orbis rideat:
Cupio molestas lucis invisae mihi
Ferro moras abrumpere.
Lux cessit, occumbente CHRISTO publica;
Privata, non est dignior.
Moriamur. Vmbris et sepulcris audias
Locum daturis funeri.
Vbi sunt secures, torua lictorum cohors?
Morantur arma stringere!
Veniant in unum mille tortores caput:
Corpusque configant Cruci.
Amplectar ulnis memet amplexum prius,
Quid posset esse dulcius?