# Poemata (4) 6.23.0

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXIII. Anima CHRISTO commoritura Decretum. ANIMA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.23.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.23.0

ADhuc superstes dego: nec possum moti!
Hoc quae profana vis vetat?
At non quiescam, donec, obtenta nece,
Meo quiescam in pulvere.
Insana credar, atque vilescam, licet.
Et totus Orbis rideat:
Cupio molestas lucis invisae mihi
Ferro moras abrumpere.
Lux cessit, occumbente CHRISTO publica;
Privata, non est dignior.
Moriamur. Vmbris et sepulcris audias
Locum daturis funeri.
Vbi sunt secures, torua lictorum cohors?
Morantur arma stringere!
Veniant in unum mille tortores caput:
Corpusque configant Cruci.
Amplectar ulnis memet amplexum prius,
Quid posset esse dulcius?

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
