Latin
IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXV. PASSIO DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI IN CHOROS PARTITA., CHORUS II. Cum armis et instrumentis Dominica Passiona., TITULUS CRUCIS. I.N.R.I.
Jacob Balde, Poemata (4) 6.25.2.16
Unproofread scanNot analysed yet
AUctor vitae, titulum mortis
Fert, ecce, suae, Si, quia Rex est
Iudaeorum, moritur quisquam:
Ante tribunal Gentis Hebraeae,
Etiam vitio dabitur, nasci.
Iam debuerant ergo sepulcrum
Ipsae Infantis fieri cunae.
Furor herodis, qui Nazarenum
Voluit Puerum tollere ferro;
Non exaequat, Pharisaee, tuum.
Iustius huius fuit, et media
Vix parte, nefas tu quippe virum
Illa perimis perfide caussa:
Propter quam non vivere tantum.
Sed et in solio vivere dignus.
Et morte tua servandus erat.
Quae te, quae te lustrabit aqua,
Flamma piabit, sacrifica sacrum
Supra saxum mactanda cohors?
Vah, Pontifices quos culpa iuva
Non nisi summa rabie nullam
Habitura parem, discorsque sibi.
Ex quo primus nocuit latro;
Magis hac una caede nocentes,
Quam sint omnes caede nocentes