# Poemata (4) 6.27.2

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., XXVII. DITHYRAMBUS. Amantium Mores accommodati affectibus Anima, amore patientis, CHORUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.27.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.27.2

Noctes atque dies talibus exigit
Indefessa modis. Has querimonias
Augentem, et fremitu cum miserabili
Luctantem, reperit Stella binominis.
Seu, cum sera rubens imperat oria:
Seu, cum mane redux otia dissipat,
Non parcus dolor est: se satiat malis.
Vultus triste riget, cereus alpici.
Si passu tacito, cum posuit caput,
Accedas propius; vivere iam neges.
Tam calthae similis, dissimilis rosae,
Sic immota iacet.
Assurgitne iterum? vel metuit nihil
Talis, vel metuit forsitan omnia.
Male sana quo Puella
Fugis incitata gressu?
Cohibe tumultuosum
Animi furentis aestum.
Qualis rotata buxus
Circumsonante loro;
It huc et huc, in orbem:
Perditque mille gyros,
Spondam lassa petit, debilis hic, toro
Incumbens vigili, membra recolligit.
O felix: solitae ni subeant faces;
Notam ni repetant Taediferi domum.
Quae tortere iecur coeperit, integro
Non est Oceano flamma domabilis.
Ergo dulcis gutturis organo quassato,
Lingua tantum palpitat sonitu sublato:
Sed pro verbis pia MENS fletu compensate.
Lamentatur Dominum corde sauciato.
Sic languenti siquidem nil, nisi plorare
Libet, et satagere. corde suspirare.
Suos enim oculos nescit revocare
A CHRISTI vulneribus, aut cor separare.
Sic est autem animus illius illectus:
Quasi ei prasens sit moriens DILECTUS.
Et a CRUCE minime retrahit aspectus.
Qui a ibi oculus, ubi est affectat.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
