# Poemata (4) 6.3

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., III. Anima et Philomela Indoles conspirans. AUCTOR AD PHILOMELAM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.3

De hac Ave legitur: quod cum deprehendit
Mortem sibi propriam; arborem ascendit:
Summoque Diluculo rostrum sursum tendit;
Diversisque cantibus totam se impendit.
Cantilenis dulcibus praevenit Auroram.
Sed cum dies rutilat circa primam horam:
Elevat praedulcius vocem insonoram:
In cantando nesciens pausam, sive moram.
Circa vero Tertiam quasi modum nescit.
Quia semper gaudium cordis eius crescit
Fere guttur rumpitur: sic vox in valescit.
Etque cantat altius, plus et inardescit.
Sed cum in Meridie, Sol est in fervore:
Tunc dirumpit viscera nimio clamore.
Oci, oci clamitat illa suo more.
Sicque sensu deficit cantus prae labore
Sic quassato organo huius Philomelae.
Rostro tamen palpirans fit exanguis paene.
Sed ad Nonam veniens moritur iam plene.
Cum totius corporis dirumpuntur venae.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
