# Poemata (4) 6.5

Jacob Balde, Poemata (4), IACOBI BALDE ? PARAPHRASIS LYRICA, IN PHILOMELAM ? BONAVENTURAE ? ECCLESIAE., V. Anima ad imitationem Philomela volucris incitatur. AUCTOR.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-4/6.5

AUdis egregium, DULCISSIMA,
Facinus volantis SILVIAE?
Quale nec ipse suo Titanius
Ales sepulcro proferat.
Te signat, faciendo monens. Tibi
Praeludit hoc in funere.
Mystica, si nescis, celebrat sacra,
Tuoque DILECTO vacat.
O sequere: atque auso pro te mori
Aude vocata commori.
Restat, ut intelligo, esse Philomelam,
Animam virtutibus et amore plenam.
Qua,dum mente peragrat Patriam amoenam;
Satis delectabilem texit Cantilenam.
Ad augmentum etenim suae sanctae spei,
Quaedam dies mystica demonstratur ei,
Porro beneficia, quae de manu Dei
Homo consecutu est: sunt Horae Diei.

---

Jacob Balde, Poemata (4). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata4_1.xml.
