Latin
7.1.2.1 to 7.1.2.3
Jacob Balde, Poemata (4) 7.1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Media istarum, quam in nostros usus selegimus mediam quoque viam ingreditur: mitior, plana fronte; non phalerata, aliquo neglectu cupiens apparere comptior. ampullas et sesquipedalia verba non proiicit, nisi ad indignationem ex composito stimuletur. simplici, et quasi pedestri sermone, tanto altiores sensus reconditos profert. ante omnes Senecae Tragoedias, illi Thebais est: passum neglecta, sed per superbam ignorantiam. utitur tamen omnibus. Thyeste quam maxime. Sacra potissimum Themata persequi studet, utriusque sexus miserandis intenta Fatis. Divinarum literarum gnara, exhibet Adamum paenitentem, Iosephum venditum, Davidem immerita et merita tolerantem. Sub ipsa Nabuchodonosor mugit Daniel videns tonat, Sedecias caecus fremit. Eadem cum Machabaeis contra Antiochum gloriose pugnat: cum Samsone post vitiorum virtutumque alternata certamina fortiter occumbit. Quid? quod in Purpuratorum Christi Martyrum acta sollerter inquirat. Revoluta Catharinae Rota, spectandi Ignatii Leones, taurus Eustachii, si rursus appareant, huic debentur. Ubique pedem, sed in Anglia quodam modo sedem posuisse videtur. post tot annos Tho: Mori generosam libertatem cotidie reddit illustriorem, Annae Bolenae famam foediorem Henricum Octavum stultiorem Mariae Stuartae Reginae Scot. caedem indigniorem. Lacrimas haec Tragoedia in potestate habet. flere saepe visa est, subridere vix umquam, splene creditur carere: sed falso; premit, ut caeteris affectibus via laxetur. Talem, CELSISSIME PRINCEPS, Deam; non Latinam Thymelen, non Britannidem psaltriam, aut Gallam citharistriam, multo minus vagantem Cingaram rogamus denique admitti, Ne metuas adulatiicem. Non solet prodigere encomia. scit, summos viros et veras laudes mereri et contemnere. Dabis nunc adeundi licentiam? an adhuc ianua Cothurno pulsanda est? Ut video oblata manu, renidente vultu, quo Musas omnes colis, invitas! Ita Humanitatem hanc Superiament. Permitte nunc ipsam pauca loqui, me tacente, stupenda tibi explicabit Fata maximi Principis, eiusdemque incomparabilis Filiae. Hic Iephte est; haec Iephtias: Pater sacerdos, Gnata victima. quo exemplo, quid in humanis rebus simile aut Fortuna protulerit, aut Natura passa sit; fateor, nondum vidi, nondum legi. Menoecea Creontis; ut victoriam Thebanis propitiaret, ex turri prolapsum vel figmentis adscribo, vel merito irrideo. quam enim haec faci dementia fuit, temulentum Iuvenem ex alto super hostes ruere, accedente patris imperio. Brutus filium securi percussit, sed militem, sed bellica iura temerantem,adeoque iure temerati belli. Sola Iphigenia Agamemnonis in aequum certamen venire putatur. Quod refuto primo Iephte multis annis antecessit, vero facto: Agamemnon secutus est falso. Nam secundum Ovidium, sicut Mycenidi immolandae cerva traditur supposita a Diana (quod equidem fabulosum esse nemo non intelligit) ita Mycenis Iphigenia fuit immolanda.